sábado, 23 de abril de 2011

Regina, caeli, laetare, alleluia !

REGINA, caeli, laetare, alleluia:

Quia quem meruisti portare, alleluia,

Resurrexit sicut dixit, alleluia.

Ora pro nobis Deum, alleluia.

V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia,
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.

Oremus

Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per eius
Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem
Christum Dominum nostrum. Amen.



Feliz Páscoa !

Nenhum comentário:

Postar um comentário